1In finem. Psalmus cantici ipsi David. 2Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus ;
et fugiant qui oderunt eum a facie ejus.
3Sicut deficit fumus, deficiant ;
sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.
4Et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei,
et delectentur in lætitia.
5Cantate Deo ; psalmum dicite nomini ejus :
iter facite ei qui ascendit super occasum.
Dominus nomen illi ; exsultate in conspectu ejus.
Turbabuntur a facie ejus,
6patris orphanorum, et judicis viduarum ;
Deus in loco sancto suo.
7Deus qui inhabitare facit unius moris in domo ;
qui educit vinctos in fortitudine,
similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris.
8Deus, cum egredereris in conspectu populi tui,
cum pertransires in deserto,
9terra mota est, etenim cæli distillaverunt,
a facie Dei Sinai, a facie Dei Israël.
10Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hæreditati tuæ ;
et infirmata est, tu vero perfecisti eam.
11Animalia tua habitabunt in ea ;
parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.
12Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa.
13Rex virtutum dilecti, dilecti ;
et speciei domus dividere spolia.
14Si dormiatis inter medios cleros,
pennæ columbæ deargentatæ,
et posteriora dorsi ejus in pallore auri.
15Dum discernit cælestis reges super eam,
nive dealbabuntur in Selmon.
16Mons Dei, mons pinguis :
mons coagulatus, mons pinguis.
17Ut quid suspicamini, montes coagulatos ?
mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo ;
etenim Dominus habitabit in finem.
18Currus Dei decem millibus multiplex, millia lætantium ;
Dominus in eis in Sina, in sancto.
19Ascendisti in altum, cepisti captivitatem,
accepisti dona in hominibus ;
etenim non credentes inhabitare Dominum Deum.
20Benedictus Dominus die quotidie :
prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum.
21Deus noster, Deus salvos faciendi ;
et Domini, Domini exitus mortis.
22Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum,
verticem capilli perambulantium in delictis suis.
23Dixit Dominus : Ex Basan convertam,
convertam in profundum maris :
24ut intingatur pes tuus in sanguine ;
lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso.
25Viderunt ingressus tuos, Deus,
ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto.
26Prævenerunt principes conjuncti psallentibus,
in medio juvencularum tympanistriarum.
27In ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israël.
28Ibi Benjamin adolescentulus, in mentis excessu ;
principes Juda, duces eorum ;
principes Zabulon, principes Nephthali.
29Manda, Deus, virtuti tuæ ;
confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
30A templo tuo in Jerusalem,
tibi offerent reges munera.
31Increpa feras arundinis ;
congregatio taurorum in vaccis populorum :
ut excludant eos qui probati sunt argento.
Dissipa gentes quæ bella volunt.
32Venient legati ex Ægypto ;
Æthiopia præveniet manus ejus Deo.
33Regna terræ, cantate Deo ;
psallite Domino ; psallite Deo.
34Qui ascendit super cælum cæli, ad orientem :
ecce dabit voci suæ vocem virtutis.
35Date gloriam Deo super Israël ;
magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus.
36Mirabilis Deus in sanctis suis ;
Deus Israël ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ.
Benedictus Deus !

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc