1In finem, pro Idithun. Psalmus David. 2Nonne Deo subjecta erit anima mea ?
ab ipso enim salutare meum.
3Nam et ipse Deus meus et salutaris meus ;
susceptor meus, non movebor amplius.
4Quousque irruitis in hominem ?
interficitis universi vos,
tamquam parieti inclinato et maceriæ depulsæ.
5Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere ;
cucurri in siti :
ore suo benedicebant,
et corde suo maledicebant.
6Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea,
quoniam ab ipso patientia mea :
7quia ipse Deus meus et salvator meus,
adjutor meus, non emigrabo.
8In Deo salutare meum et gloria mea ;
Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.
9Sperate in eo, omnis congregatio populi ;
effundite coram illo corda vestra :
Deus adjutor noster in æternum.
10Verumtamen vani filii hominum,
mendaces filii hominum in stateris,
ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum.
11Nolite sperare in iniquitate,
et rapinas nolite concupiscere ;
divitiæ si affluant, nolite cor apponere.
12Semel locutus est Deus ;
duo hæc audivi :
quia potestas Dei est, 13et tibi, Domine, misericordia :
quia tu reddes unicuique juxta opera sua.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc