1In finem, pro his qui immutabuntur, in tituli inscriptionem ipsi David, in doctrinam,
2cum succendit Mesopotamiam Syriæ et Sobal, et convertit Joab, et percussit Idumæam in valle Salinarum duodecim millia.
3Deus, repulisti nos, et destruxisti nos ; iratus es, et misertus es nobis.
4Commovisti terram, et conturbasti eam ; sana contritiones ejus, quia commota est.
5Ostendisti populo tuo dura ; potasti nos vino compunctionis.
6Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus ; ut liberentur dilecti tui.
7Salvum fac dextera tua, et exaudi me.
8Deus locutus est in sancto suo : lætabor, et partibor Sichimam ; et convallem tabernaculorum metibor.
9Meus est Galaad, et meus est Manasses ; et Ephraim fortitudo capitis mei. Juda rex meus ;
10Moab olla spei meæ. In Idumæam extendam calceamentum meum : mihi alienigenæ subditi sunt.
11Quis deducet me in civitatem munitam ? quis deducet me usque in Idumæam ?
12nonne tu, Deus, qui repulisti nos ? et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris ?
13Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
14In Deo faciemus virtutem ; et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc