1In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, quando misit Saul et custodivit domum ejus ut eum interficeret. 2Eripe me de inimicis meis, Deus meus,
et ab insurgentibus in me libera me.
3Eripe me de operantibus iniquitatem,
et de viris sanguinum salva me.
4Quia ecce ceperunt animam meam ;
irruerunt in me fortes.
5Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine ;
sine iniquitate cucurri, et direxi.
6Exsurge in occursum meum, et vide :
et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israël,
intende ad visitandas omnes gentes :
non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem.
7Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes :
et circuibunt civitatem.
8Ecce loquentur in ore suo,
et gladius in labiis eorum : quoniam quis audivit ?
9Et tu, Domine, deridebis eos ;
ad nihilum deduces omnes gentes.
10Fortitudinem meam ad te custodiam,
quia, Deus, susceptor meus es :
11Deus meus misericordia ejus præveniet me.
12Deus ostendet mihi super inimicos meos :
ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei.
Disperge illos in virtute tua,
et depone eos, protector meus, Domine :
13delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum ;
et comprehendantur in superbia sua.
Et de execratione et mendacio annuntiabuntur 14in consummatione :
in ira consummationis, et non erunt.
Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terræ.
15Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes :
et circuibunt civitatem. 16Ipsi dispergentur ad manducandum ;
si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.
17Ego autem cantabo fortitudinem tuam,
et exsultabo mane misericordiam tuam :
quia factus es susceptor meus,
et refugium meum in die tribulationis meæ.
18Adjutor meus, tibi psallam,
quia Deus susceptor meus es ;
Deus meus, misericordia mea.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc