1In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem. 2Si vere utique justitiam loquimini,
recta judicate, filii hominum.
3Etenim in corde iniquitates operamini ;
in terra injustitias manus vestræ concinnant.
4Alienati sunt peccatores a vulva ;
erraverunt ab utero :
locuti sunt falsa.
5Furor illis secundum similitudinem serpentis,
sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas,
6quæ non exaudiet vocem incantantium,
et venefici incantantis sapienter.
7Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum ;
molas leonum confringet Dominus.
8Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens ;
intendit arcum suum donec infirmentur.
9Sicut cera quæ fluit auferentur ;
supercecidit ignis, et non viderunt solem.
10Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum,
sicut viventes sic in ira absorbet eos.
11Lætabitur justus cum viderit vindictam ;
manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
12Et dicet homo : Si utique est fructus justo,
utique est Deus judicans eos in terra.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc