1In finem, in carminibus. Intellectus David.
2Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam :
3intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum
4a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi.
5Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me.
6Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebræ.
7Et dixi : Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam ?
8Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine.
9Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate.
10Præcipita, Domine ; divide linguas eorum : quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.
11Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas ; et labor in medio ejus,
12et injustitia : et non defecit de plateis ejus usura et dolus.
13Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo.
14Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus :
15qui simul mecum dulces capiebas cibos ; in domo Dei ambulavimus cum consensu.
16Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes : quoniam nequitiæ in habitaculis eorum, in medio eorum.
17Ego autem ad Deum clamavi, et Dominus salvabit me.
18Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo ; et exaudiet vocem meam.
19Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi : quoniam inter multos erant mecum.
20Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante sæcula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum.
21Extendit manum suam in retribuendo ; contaminaverunt testamentum ejus :
22divisi sunt ab ira vultus ejus, et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones ejus super oleum ; et ipsi sunt jacula.
23Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet ; non dabit in æternum fluctuationem justo.
24Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ; ego autem sperabo in te, Domine.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc