1In finem. Psalmus David, 2cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee. 3Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam ;
et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.
4Amplius lava me ab iniquitate mea,
et a peccato meo munda me.
5Quoniam iniquitatem meam ego cognosco,
et peccatum meum contra me est semper.
6Tibi soli peccavi, et malum coram te feci ;
ut justificeris in sermonibus tuis,
et vincas cum judicaris.
7Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum,
et in peccatis concepit me mater mea.
8Ecce enim veritatem dilexisti ;
incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.
9Asperges me hyssopo, et mundabor ;
lavabis me, et super nivem dealbabor.
10Auditui meo dabis gaudium et lætitiam,
et exsultabunt ossa humiliata.
11Averte faciem tuam a peccatis meis,
et omnes iniquitates meas dele.
12Cor mundum crea in me, Deus,
et spiritum rectum innova in visceribus meis.
13Ne projicias me a facie tua,
et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
14Redde mihi lætitiam salutaris tui,
et spiritu principali confirma me.
15Docebo iniquos vias tuas,
et impii ad te convertentur.
16Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ,
et exsultabit lingua mea justitiam tuam.
17Domine, labia mea aperies,
et os meum annuntiabit laudem tuam.
18Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique ;
holocaustis non delectaberis.
19Sacrificium Deo spiritus contribulatus ;
cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
20Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion,
ut ædificentur muri Jerusalem.
21Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta ;
tunc imponent super altare tuum vitulos.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc