1Psalmus cantici. Filiis Core, secunda sabbati. 2Magnus Dominus et laudabilis nimis,
in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus.
3Fundatur exsultatione universæ terræ mons Sion ;
latera aquilonis, civitas regis magni.
4Deus in domibus ejus cognoscetur
cum suscipiet eam.
5Quoniam ecce reges terræ congregati sunt ;
convenerunt in unum.
6Ipsi videntes, sic admirati sunt,
conturbati sunt, commoti sunt.
7Tremor apprehendit eos ;
ibi dolores ut parturientis :
8in spiritu vehementi conteres naves Tharsis.
9Sicut audivimus, sic vidimus,
in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri :
Deus fundavit eam in æternum.
10Suscepimus, Deus, misericordiam tuam
in medio templi tui.
11Secundum nomen tuum, Deus,
sic et laus tua in fines terræ ;
justitia plena est dextera tua.
12Lætetur mons Sion,
et exsultent filiæ Judæ,
propter judicia tua, Domine.
13Circumdate Sion, et complectimini eam ;
narrate in turribus ejus.
14Ponite corda vestra in virtute ejus,
et distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera.
15Quoniam hic est Deus,
Deus noster in æternum, et in sæculum sæculi :
ipse reget nos in sæcula.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc