1In finem, filiis Core, pro arcanis. Psalmus. 2Deus noster refugium et virtus ;
adjutor in tribulationibus quæ invenerunt nos nimis.
3Propterea non timebimus dum turbabitur terra,
et transferentur montes in cor maris.
4Sonuerunt, et turbatæ sunt aquæ eorum ;
conturbati sunt montes in fortitudine ejus.
5Fluminis impetus lætificat civitatem Dei :
sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
6Deus in medio ejus, non commovebitur ;
adjuvabit eam Deus mane diluculo.
7Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna :
dedit vocem suam, mota est terra.
8Dominus virtutum nobiscum ;
susceptor noster Deus Jacob.
9Venite, et videte opera Domini,
quæ posuit prodigia super terram,
10auferens bella usque ad finem terræ.
Arcum conteret, et confringet arma,
et scuta comburet igni.
11Vacate, et videte quoniam ego sum Deus ;
exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.
12Dominus virtutum nobiscum ;
susceptor noster Deus Jacob.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc