1In finem. Intellectus filiis Core. 2Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum,
ita desiderat anima mea ad te, Deus.
3Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum ;
quando veniam, et apparebo ante faciem Dei ?
4Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte,
dum dicitur mihi quotidie : Ubi est Deus tuus ?
5Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam,
quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei,
in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis.
6Quare tristis es, anima mea ?
et quare conturbas me ?
Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi,
salutare vultus mei,
7et Deus meus.
Ad meipsum anima mea conturbata est :
propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico.
8Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum ;
omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt.
9In die mandavit Dominus misericordiam suam,
et nocte canticum ejus ;
apud me oratio Deo vitæ meæ.
10Dicam Deo : Susceptor meus es ;
quare oblitus es mei ?
et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus ?
11Dum confringuntur ossa mea,
exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei,
dum dicunt mihi per singulos dies : Ubi est Deus tuus ?
12Quare tristis es, anima mea ?
et quare conturbas me ?
Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi,
salutare vultus mei, et Deus meus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc