1In finem. Psalmus ipsi David. 2Beatus qui intelligit super egenum et pauperem :
in die mala liberabit eum Dominus.
3Dominus conservet eum, et vivificet eum,
et beatum faciat eum in terra,
et non tradat eum in animam inimicorum ejus.
4Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus ;
universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus.
5Ego dixi : Domine, miserere mei ;
sana animam meam, quia peccavi tibi.
6Inimici mei dixerunt mala mihi :
Quando morietur, et peribit nomen ejus ?
7Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur ;
cor ejus congregavit iniquitatem sibi.
Egrediebatur foras et loquebatur.
8In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei ;
adversum me cogitabant mala mihi.
9Verbum iniquum constituerunt adversum me :
Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat ?
10Etenim homo pacis meæ in quo speravi,
qui edebat panes meos,
magnificavit super me supplantationem.
11Tu autem, Domine, miserere mei,
et resuscita me ; et retribuam eis.
12In hoc cognovi quoniam voluisti me,
quoniam non gaudebit inimicus meus super me.
13Me autem propter innocentiam suscepisti ;
et confirmasti me in conspectu tuo in æternum.
14Benedictus Dominus Deus Israël
a sæculo et usque in sæculum. Fiat, fiat.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc