1In finem, in carminibus. Psalmus David. 2Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ,
in tribulatione dilatasti mihi.
Miserere mei, et exaudi orationem meam.
3Filii hominum, usquequo gravi corde ?
ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium ?
4Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum ;
Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.
5Irascimini, et nolite peccare ;
quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.
6Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino.
Multi dicunt : Quis ostendit nobis bona ?
7Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine :
dedisti lætitiam in corde meo.
8A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.
9In pace in idipsum dormiam, et requiescam ;
10quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc