1In finem. Psalmus ipsi David. 2Exspectans exspectavi Dominum,
et intendit mihi.
3Et exaudivit preces meas,
et eduxit me de lacu miseriæ et de luto fæcis.
Et statuit super petram pedes meos,
et direxit gressus meos.
4Et immisit in os meum canticum novum,
carmen Deo nostro.
Videbunt multi, et timebunt,
et sperabunt in Domino.
5Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus,
et non respexit in vanitates et insanias falsas.
6Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua ;
et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi.
Annuntiavi et locutus sum :
multiplicati sunt super numerum.
7Sacrificium et oblationem noluisti ;
aures autem perfecisti mihi.
Holocaustum et pro peccato non postulasti ;
8tunc dixi : Ecce venio.
In capite libri scriptum est de me,
9ut facerem voluntatem tuam.
Deus meus, volui,
et legem tuam in medio cordis mei.
10Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna ;
ecce labia mea non prohibebo : Domine, tu scisti.
11Justitiam tuam non abscondi in corde meo ;
veritatem tuam et salutare tuum dixi ;
non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo.
12Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me ;
misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.
13Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus ;
comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem.
Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei,
et cor meum dereliquit me.
14Complaceat tibi, Domine, ut eruas me ;
Domine, ad adjuvandum me respice.
15Confundantur et revereantur simul,
qui quærunt animam meam ut auferant eam ;
convertantur retrorsum et revereantur,
qui volunt mihi mala.
16Ferant confestim confusionem suam,
qui dicunt mihi : Euge, euge !
17Exsultent et lætentur super te omnes quærentes te ;
et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
18Ego autem mendicus sum et pauper ;
Dominus sollicitus est mei.
Adjutor meus et protector meus tu es ;
Deus meus, ne tardaveris.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc