1In finem, ipsi Idithun. Canticum David. 2Dixi : Custodiam vias meas :
ut non delinquam in lingua mea.
Posui ori meo custodiam,
cum consisteret peccator adversum me.
3Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis ;
et dolor meus renovatus est.
4Concaluit cor meum intra me ;
et in meditatione mea exardescet ignis.
5Locutus sum in lingua mea :
Notum fac mihi, Domine, finem meum,
et numerum dierum meorum quis est,
ut sciam quid desit mihi.
6Ecce mensurabiles posuisti dies meos,
et substantia mea tamquam nihilum ante te.
Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.
7Verumtamen in imagine pertransit homo ;
sed et frustra conturbatur :
thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.
8Et nunc quæ est exspectatio mea : nonne Dominus ?
et substantia mea apud te est.
9Ab omnibus iniquitatibus meis erue me :
opprobrium insipienti dedisti me.
10Obmutui, et non aperui os meum,
quoniam tu fecisti ;
11amove a me plagas tuas.
12A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus :
propter iniquitatem corripuisti hominem.
Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus :
verumtamen vane conturbatur omnis homo.
13Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam ;
auribus percipe lacrimas meas.
Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te,
et peregrinus sicut omnes patres mei.
14Remitte mihi, ut refrigerer
priusquam abeam et amplius non ero.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc