1Psalmus ipsi David. Noli æmulari in malignantibus,
neque zelaveris facientes iniquitatem :
2quoniam tamquam f?num velociter arescent,
et quemadmodum olera herbarum cito decident.
3Spera in Domino, et fac bonitatem ;
et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus.
4Delectare in Domino,
et dabit tibi petitiones cordis tui.
5Revela Domino viam tuam,
et spera in eo, et ipse faciet.
6Et educet quasi lumen justitiam tuam,
et judicium tuum tamquam meridiem.
7Subditus esto Domino, et ora eum.
Noli æmulari in eo qui prosperatur in via sua ;
in homine faciente injustitias.
8Desine ab ira, et derelinque furorem ;
noli æmulari ut maligneris.
9Quoniam qui malignantur exterminabuntur ;
sustinentes autem Dominum, ipsi hæreditabunt terram.
10Et adhuc pusillum, et non erit peccator ;
et quæres locum ejus, et non invenies.
11Mansueti autem hæreditabunt terram,
et delectabuntur in multitudine pacis.
12Observabit peccator justum,
et stridebit super eum dentibus suis.
13Dominus autem irridebit eum,
quoniam prospicit quod veniet dies ejus.
14Gladium evaginaverunt peccatores ;
intenderunt arcum suum :
ut dejiciant pauperem et inopem,
ut trucident rectos corde.
15Gladius eorum intret in corda ipsorum,
et arcus eorum confringatur.
16Melius est modicum justo,
super divitias peccatorum multas :
17quoniam brachia peccatorum conterentur :
confirmat autem justos Dominus.
18Novit Dominus dies immaculatorum,
et hæreditas eorum in æternum erit.
19Non confundentur in tempore malo,
et in diebus famis saturabuntur :
20quia peccatores peribunt.
Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati,
deficientes quemadmodum fumus deficient.
21Mutuabitur peccator, et non solvet ;
justus autem miseretur et tribuet :
22quia benedicentes ei hæreditabunt terram ;
maledicentes autem ei disperibunt.
23Apud Dominum gressus hominis dirigentur,
et viam ejus volet.
24Cum ceciderit, non collidetur,
quia Dominus supponit manum suam.
25Junior fui, etenim senui ;
et non vidi justum derelictum,
nec semen ejus quærens panem.
26Tota die miseretur et commodat ;
et semen illius in benedictione erit.
27Declina a malo, et fac bonum,
et inhabita in sæculum sæculi :
28quia Dominus amat judicium,
et non derelinquet sanctos suos :
in æternum conservabuntur.
Injusti punientur,
et semen impiorum peribit.
29Justi autem hæreditabunt terram,
et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam.
30Os justi meditabitur sapientiam,
et lingua ejus loquetur judicium.
31Lex Dei ejus in corde ipsius,
et non supplantabuntur gressus ejus.
32Considerat peccator justum,
et quærit mortificare eum.
33Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus,
nec damnabit eum cum judicabitur illi.
34Exspecta Dominum, et custodi viam ejus,
et exaltabit te ut hæreditate capias terram :
cum perierint peccatores, videbis.
35Vidi impium superexaltatum,
et elevatum sicut cedros Libani :
36et transivi, et ecce non erat ;
et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus.
37Custodi innocentiam, et vide æquitatem,
quoniam sunt reliquiæ homini pacifico.
38Injusti autem disperibunt simul ;
reliquiæ impiorum interibunt.
39Salus autem justorum a Domino ;
et protector eorum in tempore tribulationis.
40Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos ;
et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos,
quia speraverunt in eo.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc