1Ipsi David. Judica, Domine, nocentes me ;
expugna impugnantes me.
2Apprehende arma et scutum,
et exsurge in adjutorium mihi.
3Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me ;
dic animæ meæ : Salus tua ego sum.
4Confundantur et revereantur quærentes animam meam ;
avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.
5Fiant tamquam pulvis ante faciem venti,
et angelus Domini coarctans eos.
6Fiat via illorum tenebræ et lubricum,
et angelus Domini persequens eos.
7Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui ; supervacue exprobraverunt animam meam.
8Veniat illi laqueus quem ignorat,
et captio quam abscondit apprehendat eum,
et in laqueum cadat in ipsum.
9Anima autem mea exsultabit in Domino,
et delectabitur super salutari suo.
10Omnia ossa mea dicent :
Domine, quis similis tibi ?
eripiens inopem de manu fortiorum ejus ;
egenum et pauperem a diripientibus eum.
11Surgentes testes iniqui,
quæ ignorabam interrogabant me.
12Retribuebant mihi mala pro bonis,
sterilitatem animæ meæ.
13Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio ;
humiliabam in jejunio animam meam,
et oratio mea in sinu meo convertetur.
14Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam ;
quasi lugens et contristatus sic humiliabar.
15Et adversum me lætati sunt, et convenerunt ;
congregata sunt super me flagella, et ignoravi.
16Dissipati sunt, nec compuncti ;
tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione ;
frenduerunt super me dentibus suis.
17Domine, quando respicies ?
Restitue animam meam a malignitate eorum ;
a leonibus unicam meam.
18Confitebor tibi in ecclesia magna ; in populo gravi laudabo te.
19Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique,
qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.
20Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur ;
et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant.
21Et dilataverunt super me os suum ;
dixerunt : Euge, euge ! viderunt oculi nostri.
22Vidisti, Domine : ne sileas ;
Domine, ne discedas a me.
23Exsurge et intende judicio meo, Deus meus ;
et Dominus meus, in causam meam.
24Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus,
et non supergaudeant mihi.
25Non dicant in cordibus suis : Euge, euge, animæ nostræ ;
nec dicant : Devoravimus eum.
26Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis ;
induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me.
27Exsultent et lætentur qui volunt justitiam meam ;
et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus.
28Et lingua mea meditabitur justitiam tuam ;
tota die laudem tuam.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc