1Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit.
2Benedicam Dominum in omni tempore ; semper laus ejus in ore meo.
3In Domino laudabitur anima mea : audiant mansueti, et lætentur.
4Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum.
5Exquisivi Dominum, et exaudivit me ; et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.
6Accedite ad eum, et illuminamini ; et facies vestræ non confundentur.
7Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.
8Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos.
9Gustate et videte quoniam suavis est Dominus ; beatus vir qui sperat in eo.
10Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum.
11Divites eguerunt, et esurierunt ; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.
12Venite, filii ; audite me : timorem Domini docebo vos.
13Quis est homo qui vult vitam ; diligit dies videre bonos ?
14Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.
15Diverte a malo, et fac bonum ; inquire pacem, et persequere eam.
16Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum.
17Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.
18Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos ; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
19Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.
20Multæ tribulationes justorum ; et de omnibus his liberabit eos Dominus.
21Custodit Dominus omnia ossa eorum : unum ex his non conteretur.
22Mors peccatorum pessima ; et qui oderunt justum delinquent.
23Redimet Dominus animas servorum suorum, et non delinquent omnes qui sperant in eo.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc