1In finem. Psalmus David, pro extasi. 2In te, Domine, speravi ;
non confundar in æternum :
in justitia tua libera me.
3Inclina ad me aurem tuam ;
accelera ut eruas me.
Esto mihi in Deum protectorem,
et in domum refugii, ut salvum me facias :
4quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu ;
et propter nomen tuum deduces me et enutries me.
5Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi,
quoniam tu es protector meus.
6In manus tuas commendo spiritum meum ;
redemisti me, Domine Deus veritatis.
7Odisti observantes vanitates supervacue ;
ego autem in Domino speravi.
8Exsultabo, et lætabor in misericordia tua,
quoniam respexisti humilitatem meam ;
salvasti de necessitatibus animam meam.
9Nec conclusisti me in manibus inimici :
statuisti in loco spatioso pedes meos.
10Miserere mei, Domine, quoniam tribulor ;
conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus.
11Quoniam defecit in dolore vita mea,
et anni mei in gemitibus.
Infirmata est in paupertate virtus mea,
et ossa mea conturbata sunt.
12Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium,
et vicinis meis valde, et timor notis meis ;
qui videbant me foras fugerunt a me.
13Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde ;
factus sum tamquam vas perditum :
14quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu.
In eo dum convenirent simul adversum me,
accipere animam meam consiliati sunt.
15Ego autem in te speravi, Domine ;
dixi : Deus meus es tu ;
16in manibus tuis sortes meæ :
eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me.
17Illustra faciem tuam super servum tuum ;
salvum me fac in misericordia tua.
18Domine, non confundar, quoniam invocavi te.
Erubescant impii, et deducantur in infernum ;
19muta fiant labia dolosa,
quæ loquuntur adversus justum iniquitatem,
in superbia, et in abusione.
20Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine,
quam abscondisti timentibus te ;
perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum !
21Abscondes eos in abscondito faciei tuæ a conturbatione hominum ;
proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum.
22Benedictus Dominus,
quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.
23Ego autem dixi in excessu mentis meæ :
Projectus sum a facie oculorum tuorum :
ideo exaudisti vocem orationis meæ, dum clamarem ad te.
24Diligite Dominum, omnes sancti ejus,
quoniam veritatem requiret Dominus,
et retribuet abundanter facientibus superbiam.
25Viriliter agite, et confortetur cor vestrum,
omnes qui speratis in Domino.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc