1Psalmus cantici, in dedicatione domus David. 2Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me,
nec delectasti inimicos meos super me.
3Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.
4Domine, eduxisti ab inferno animam meam ;
salvasti me a descendentibus in lacum.
5Psallite Domino, sancti ejus ;
et confitemini memoriæ sanctitatis ejus.
6Quoniam ira in indignatione ejus,
et vita in voluntate ejus :
ad vesperum demorabitur fletus,
et ad matutinum lætitia.
7Ego autem dixi in abundantia mea :
Non movebor in æternum.
8Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem ;
avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
9Ad te, Domine, clamabo,
et ad Deum meum deprecabor.
10Quæ utilitas in sanguine meo,
dum descendo in corruptionem ?
numquid confitebitur tibi pulvis,
aut annuntiabit veritatem tuam ?
11Audivit Dominus, et misertus est mei ;
Dominus factus est adjutor meus.
12Convertisti planctum meum in gaudium mihi ;
conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia :
13ut cantet tibi gloria mea, et non compungar.
Domine Deus meus, in æternum confitebor tibi.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc