1Psalmus David, in consummatione tabernaculi. Afferte Domino, filii Dei,
afferte Domino filios arietum.
2Afferte Domino gloriam et honorem ;
afferte Domino gloriam nomini ejus ;
adorate Dominum in atrio sancto ejus.
3Vox Domini super aquas ;
Deus majestatis intonuit :
Dominus super aquas multas.
4Vox Domini in virtute ;
vox Domini in magnificentia.
5Vox Domini confringentis cedros,
et confringet Dominus cedros Libani :
6et comminuet eas, tamquam vitulum Libani,
et dilectus quemadmodum filius unicornium.
7Vox Domini intercidentis flammam ignis ;
8vox Domini concutientis desertum :
et commovebit Dominus desertum Cades.
9Vox Domini præparantis cervos :
et revelabit condensa,
et in templo ejus omnes dicent gloriam.
10Dominus diluvium inhabitare facit,
et sedebit Dominus rex in æternum.
11Dominus virtutem populo suo dabit ;
Dominus benedicet populo suo in pace.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc