1Psalmus ipsi David. Ad te, Domine, clamabo ; Deus meus, ne sileas a me :
nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.
2Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ dum oro ad te ;
dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
3Ne simul trahas me cum peccatoribus,
et cum operantibus iniquitatem ne perdas me ;
qui loquuntur pacem cum proximo suo,
mala autem in cordibus eorum.
4Da illis secundum opera eorum,
et secundum nequitiam adinventionum ipsorum.
Secundum opera manuum eorum tribue illis ;
redde retributionem eorum ipsis.
5Quoniam non intellexerunt opera Domini,
et in opera manuum ejus destrues illos,
et non ædificabis eos.
6Benedictus Dominus,
quoniam exaudivit vocem deprecationis meæ.
7Dominus adjutor meus et protector meus ;
in ipso speravit cor meum, et adjutus sum :
et refloruit caro mea,
et ex voluntate mea confitebor ei.
8Dominus fortitudo plebis suæ,
et protector salvationum christi sui est.
9Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hæreditati tuæ ;
et rege eos, et extolle illos usque in æternum.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc