1In finem. Psalmus David. Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum,
et in Domino sperans non infirmabor.
2Proba me, Domine, et tenta me ;
ure renes meos et cor meum.
3Quoniam misericordia tua ante oculos meos est,
et complacui in veritate tua.
4Non sedi cum concilio vanitatis,
et cum iniqua gerentibus non introibo.
5Odivi ecclesiam malignantium,
et cum impiis non sedebo.
6Lavabo inter innocentes manus meas,
et circumdabo altare tuum, Domine :
7ut audiam vocem laudis,
et enarrem universa mirabilia tua.
8Domine, dilexi decorem domus tuæ,
et locum habitationis gloriæ tuæ.
9Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam,
et cum viris sanguinum vitam meam :
10in quorum manibus iniquitates sunt ;
dextera eorum repleta est muneribus.
11Ego autem in innocentia mea ingressus sum ;
redime me, et miserere mei.
12Pes meus stetit in directo ;
in ecclesiis benedicam te, Domine.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc