1In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.
2Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ? longe a salute mea verba delictorum meorum.
3Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ; et nocte, et non ad insipientiam mihi.
4Tu autem in sancto habitas, laus Israël.
5In te speraverunt patres nostri ; speraverunt, et liberasti eos.
6Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ; in te speraverunt, et non sunt confusi.
7Ego autem sum vermis, et non homo ; opprobrium hominum, et abjectio plebis.
8Omnes videntes me deriserunt me ; locuti sunt labiis, et moverunt caput.
9Speravit in Domino, eripiat eum : salvum faciat eum, quoniam vult eum.
10Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ.
11In te projectus sum ex utero ; de ventre matris meæ Deus meus es tu :
12ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet.
13Circumdederunt me vituli multi ; tauri pingues obsederunt me.
14Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.
15Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea : factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
16Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis : et in pulverem mortis deduxisti me.
17Quoniam circumdederunt me canes multi ; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos ;
18dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.
19Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
20Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ; ad defensionem meam conspice.
21Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam.
22Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.
23Narrabo nomen tuum fratribus meis ; in medio ecclesiæ laudabo te.
24Qui timetis Dominum, laudate eum ; universum semen Jacob, glorificate eum.
25Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me : et cum clamarem ad eum, exaudivit me.
26Apud te laus mea in ecclesia magna ; vota mea reddam in conspectu timentium eum.
27Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum : vivent corda eorum in sæculum sæculi.
28Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium :
29quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
30Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.
31Et anima mea illi vivet ; et semen meum serviet ipsi.
32Annuntiabitur Domino generatio ventura ; et annuntiabunt cæli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc