1In finem. Psalmus David. 2Domine, in virtute tua lætabitur rex,
et super salutare tuum exsultabit vehementer.
3Desiderium cordis ejus tribuisti ei,
et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum.
4Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis ;
posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.
5Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum,
in sæculum, et in sæculum sæculi.
6Magna est gloria ejus in salutari tuo ;
gloriam et magnum decorem impones super eum.
7Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi ;
lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo.
8Quoniam rex sperat in Domino,
et in misericordia Altissimi non commovebitur.
9Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis ;
dextera tua inveniat omnes qui te oderunt.
10Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui :
Dominus in ira sua conturbabit eos,
et devorabit eos ignis.
11Fructum eorum de terra perdes,
et semen eorum a filiis hominum,
12quoniam declinaverunt in te mala ;
cogitaverunt consilia quæ non potuerunt stabilire.
13Quoniam pones eos dorsum ;
in reliquiis tuis præparabis vultum eorum.
14Exaltare, Domine, in virtute tua ;
cantabimus et psallemus virtutes tuas.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc