1In finem. Psalmus David. 2Exaudiat te Dominus in die tribulationis ;
protegat te nomen Dei Jacob.
3Mittat tibi auxilium de sancto,
et de Sion tueatur te.
4Memor sit omnis sacrificii tui,
et holocaustum tuum pingue fiat.
5Tribuat tibi secundum cor tuum,
et omne consilium tuum confirmet.
6Lætabimur in salutari tuo ;
et in nomine Dei nostri magnificabimur.
7Impleat Dominus omnes petitiones tuas ;
nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum.
Exaudiet illum de cælo sancto suo,
in potentatibus salus dexteræ ejus.
8Hi in curribus, et hi in equis ;
nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
9Ipsi obligati sunt, et ceciderunt ;
nos autem surreximus, et erecti sumus.
10Domine, salvum fac regem,
et exaudi nos in die qua invocaverimus te.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc