1In finem. Psalmus David.
2Cæli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.
3Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.
4Non sunt loquelæ, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum.
5In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.
6In sole posuit tabernaculum suum ; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam ;
7a summo cælo egressio ejus. Et occursus ejus usque ad summum ejus ; nec est qui se abscondat a calore ejus.
8Lex Domini immaculata, convertens animas ; testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
9Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda ; præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
10Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi ; judicia Domini vera, justificata in semetipsa,
11desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum.
12Etenim servus tuus custodit ea ; in custodiendis illis retributio multa.
13Delicta quis intelligit ? ab occultis meis munda me ;
14et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo.
15Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc