1In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit : 2Diligam te, Domine, fortitudo mea.
3Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus.
Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum ;
protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus.
4Laudans invocabo Dominum,
et ab inimicis meis salvus ero.
5Circumdederunt me dolores mortis,
et torrentes iniquitatis conturbaverunt me.
6Dolores inferni circumdederunt me ;
præoccupaverunt me laquei mortis.
7In tribulatione mea invocavi Dominum,
et ad Deum meum clamavi :
et exaudivit de templo sancto suo vocem meam ;
et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus.
8Commota est, et contremuit terra ;
fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt :
quoniam iratus est eis.
9Ascendit fumus in ira ejus,
et ignis a facie ejus exarsit ;
carbones succensi sunt ab eo.
10Inclinavit cælos, et descendit,
et caligo sub pedibus ejus.
11Et ascendit super cherubim, et volavit ;
volavit super pennas ventorum.
12Et posuit tenebras latibulum suum ;
in circuitu ejus tabernaculum ejus,
tenebrosa aqua in nubibus aëris.
13Præ fulgore in conspectu ejus nubes transierunt ;
grando et carbones ignis.
14Et intonuit de cælo Dominus,
et Altissimus dedit vocem suam :
grando et carbones ignis.
15Et misit sagittas suas, et dissipavit eos ;
fulgura multiplicavit, et conturbavit eos.
16Et apparuerunt fontes aquarum,
et revelata sunt fundamenta orbis terrarum,
ab increpatione tua, Domine,
ab inspiratione spiritus iræ tuæ.
17Misit de summo, et accepit me ;
et assumpsit me de aquis multis.
18Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me.
Quoniam confortati sunt super me ;
19prævenerunt me in die afflictionis meæ :
et factus est Dominus protector meus.
20Et eduxit me in latitudinem ;
salvum me fecit, quoniam voluit me,
21et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam,
et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi :
22quia custodivi vias Domini,
nec impie gessi a Deo meo ;
23quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo,
et justitias ejus non repuli a me.
24Et ero immaculatus cum eo ;
et observabo me ab iniquitate mea.
25Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam,
et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus.
26Cum sancto sanctus eris,
et cum viro innocente innocens eris,
27et cum electo electus eris,
et cum perverso perverteris.
28Quoniam tu populum humilem salvum facies,
et oculos superborum humiliabis.
29Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine ;
Deus meus, illumina tenebras meas.
30Quoniam in te eripiar a tentatione ;
et in Deo meo transgrediar murum.
31Deus meus, impolluta via ejus ;
eloquia Domini igne examinata :
protector est omnium sperantium in se.
32Quoniam quis deus præter Dominum ?
aut quis deus præter Deum nostrum ?
33Deus qui præcinxit me virtute,
et posuit immaculatam viam meam ;
34qui perfecit pedes meos tamquam cervorum,
et super excelsa statuens me ;
35qui docet manus meas ad prælium.
Et posuisti, ut arcum æreum, brachia mea,
36et dedisti mihi protectionem salutis tuæ :
et dextera tua suscepit me,
et disciplina tua correxit me in finem,
et disciplina tua ipsa me docebit.
37Dilatasti gressus meos subtus me,
et non sunt infirmata vestigia mea.
38Persequar inimicos meos, et comprehendam illos ;
et non convertar donec deficiant.
39Confringam illos, nec poterunt stare ;
cadent subtus pedes meos.
40Et præcinxisti me virtute ad bellum,
et supplantasti insurgentes in me subtus me.
41Et inimicos meos dedisti mihi dorsum,
et odientes me disperdidisti.
42Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret ;
ad Dominum, nec exaudivit eos.
43Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti ;
ut lutum platearum delebo eos.
44Eripies me de contradictionibus populi ;
constitues me in caput gentium.
45Populus quem non cognovi servivit mihi ;
in auditu auris obedivit mihi.
46Filii alieni mentiti sunt mihi,
filii alieni inveterati sunt,
et claudicaverunt a semitis suis.
47Vivit Dominus, et benedictus Deus meus,
et exaltetur Deus salutis meæ.
48Deus qui das vindictas mihi,
et subdis populos sub me ;
liberator meus de inimicis meis iracundis.
49Et ab insurgentibus in me exaltabis me ;
a viro iniquo eripies me.
50Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine,
et nomini tuo psalmum dicam ;
51magnificans salutes regis ejus,
et faciens misericordiam christo suo David,
et semini ejus usque in sæculum.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc