1Oratio David. Exaudi, Domine, justitiam meam ;
intende deprecationem meam.
Auribus percipe orationem meam,
non in labiis dolosis.
2De vultu tuo judicium meum prodeat ;
oculi tui videant æquitates.
3Probasti cor meum, et visitasti nocte ;
igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.
4Ut non loquatur os meum opera hominum :
propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras.
5Perfice gressus meos in semitis tuis,
ut non moveantur vestigia mea.
6Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus ;
inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.
7Mirifica misericordias tuas,
qui salvos facis sperantes in te.
8A resistentibus dexteræ tuæ custodi me
ut pupillam oculi.
Sub umbra alarum tuarum protege me
9a facie impiorum qui me afflixerunt.
Inimici mei animam meam circumdederunt ;
10adipem suum concluserunt :
os eorum locutum est superbiam.
11Projicientes me nunc circumdederunt me ;
oculos suos statuerunt declinare in terram.
12Susceperunt me sicut leo paratus ad prædam,
et sicut catulus leonis habitans in abditis.
13Exsurge, Domine : præveni eum, et supplanta eum :
eripe animam meam ab impio ;
frameam tuam 14ab inimicis manus tuæ.
Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum ;
de absconditis tuis adimpletus est venter eorum.
Saturati sunt filiis,
et dimiserunt reliquias suas parvulis suis.
15Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo ;
satiabor cum apparuerit gloria tua.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc