1Tituli inscriptio, ipsi David. Conserva me, Domine, quoniam speravi in te.
2Dixi Domino : Deus meus es tu,
quoniam bonorum meorum non eges.
3Sanctis qui sunt in terra ejus,
mirificavit omnes voluntates meas in eis.
4Multiplicatæ sunt infirmitates eorum :
postea acceleraverunt.
Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus,
nec memor ero nominum eorum per labia mea.
5Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei :
tu es qui restitues hæreditatem meam mihi.
6Funes ceciderunt mihi in præclaris ;
etenim hæreditas mea præclara est mihi.
7Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum ;
insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.
8Providebam Dominum in conspectu meo semper :
quoniam a dextris est mihi, ne commovear.
9Propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea ;
insuper et caro mea requiescet in spe.
10Quoniam non derelinques animam meam in inferno,
nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
Notas mihi fecisti vias vitæ ;
adimplebis me lætitia cum vultu tuo :
delectationes in dextera tua usque in finem.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc