1Alleluja. Laudate Dominum de cælis ;
laudate eum in excelsis.
2Laudate eum, omnes angeli ejus ;
laudate eum, omnes virtutes ejus.
3Laudate eum, sol et luna ;
laudate eum, omnes stellæ et lumen.
4Laudate eum, cæli cælorum ;
et aquæ omnes quæ super cælos sunt,
5laudent nomen Domini.
Quia ipse dixit, et facta sunt ;
ipse mandavit, et creata sunt.
6Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi ;
præceptum posuit, et non præteribit.
7Laudate Dominum de terra,
dracones et omnes abyssi ;
8ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum,
quæ faciunt verbum ejus ;
9montes, et omnes colles ;
ligna fructifera, et omnes cedri ;
10bestiæ, et universa pecora ;
serpentes, et volucres pennatæ ;
11reges terræ et omnes populi ;
principes et omnes judices terræ ;
12juvenes et virgines ; senes cum junioribus,
laudent nomen Domini :
13quia exaltatum est nomen ejus solius.
14Confessio ejus super cælum et terram ;
et exaltavit cornu populi sui.
Hymnus omnibus sanctis ejus ;
filiis Israël, populo appropinquanti sibi.
Alleluja.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc