1Alleluja. Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus ; Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio.
2Ædificans Jerusalem Dominus, dispersiones Israëlis congregabit :
3qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum ;
4qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat.
5Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiæ ejus non est numerus.
6Suscipiens mansuetos Dominus ; humilians autem peccatores usque ad terram.
7Præcinite Domino in confessione ; psallite Deo nostro in cithara.
8Qui operit cælum nubibus, et parat terræ pluviam ; qui producit in montibus f?num, et herbam servituti hominum ;
9qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum.
10Non in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.
11Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc