1Laudatio ipsi David. Exaltabo te, Deus meus rex,
et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi.
2Per singulos dies benedicam tibi,
et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi.
3Magnus Dominus, et laudabilis nimis,
et magnitudinis ejus non est finis.
4Generatio et generatio laudabit opera tua,
et potentiam tuam pronuntiabunt.
5Magnificentiam gloriæ sanctitatis tuæ loquentur,
et mirabilia tua narrabunt.
6Et virtutem terribilium tuorum dicent,
et magnitudinem tuam narrabunt.
7Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt,
et justitia tua exsultabunt.
8Miserator et misericors Dominus :
patiens, et multum misericors.
9Suavis Dominus universis,
et miserationes ejus super omnia opera ejus.
10Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua,
et sancti tui benedicant tibi.
11Gloriam regni tui dicent,
et potentiam tuam loquentur :
12ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam,
et gloriam magnificentiæ regni tui.
13Regnum tuum regnum omnium sæculorum ;
et dominatio tua in omni generatione et generationem.
Fidelis Dominus in omnibus verbis suis,
et sanctus in omnibus operibus suis.
14Allevat Dominus omnes qui corruunt,
et erigit omnes elisos.
15Oculi omnium in te sperant, Domine,
et tu das escam illorum in tempore opportuno.
16Aperis tu manum tuam,
et imples omne animal benedictione.
17Justus Dominus in omnibus viis suis,
et sanctus in omnibus operibus suis.
18Prope est Dominus omnibus invocantibus eum,
omnibus invocantibus eum in veritate.
19Voluntatem timentium se faciet,
et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos.
20Custodit Dominus omnes diligentes se,
et omnes peccatores disperdet.
21Laudationem Domini loquetur os meum ;
et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in sæculum, et in sæculum sæculi.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc