1Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus. Domine, exaudi orationem meam ;
auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua ;
exaudi me in tua justitia.
2Et non intres in judicium cum servo tuo,
quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
3Quia persecutus est inimicus animam meam ;
humiliavit in terra vitam meam ;
collocavit me in obscuris, sicut mortuos sæculi.
4Et anxiatus est super me spiritus meus ;
in me turbatum est cor meum.
5Memor fui dierum antiquorum ;
meditatus sum in omnibus operibus tuis :
in factis manuum tuarum meditabar.
6Expandi manus meas ad te ;
anima mea sicut terra sine aqua tibi.
7Velociter exaudi me, Domine ;
defecit spiritus meus.
Non avertas faciem tuam a me,
et similis ero descendentibus in lacum.
8Auditam fac mihi mane misericordiam tuam,
quia in te speravi.
Notam fac mihi viam in qua ambulem,
quia ad te levavi animam meam.
9Eripe me de inimicis meis, Domine :
ad te confugi.
10Doce me facere voluntatem tuam,
quia Deus meus es tu.
Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.
11Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me :
in æquitate tua, educes de tribulatione animam meam,
12et in misericordia tua disperdes inimicos meos,
et perdes omnes qui tribulant animam meam,
quoniam ego servus tuus sum.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc