1Psalmus David, Jeremiæ. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus,
cum recordaremur Sion.
2In salicibus in medio ejus
suspendimus organa nostra :
3quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos,
verba cantionum ;
et qui abduxerunt nos :
Hymnum cantate nobis de canticis Sion.
4Quomodo cantabimus canticum Domini
in terra aliena ?
5Si oblitus fuero tui, Jerusalem,
oblivioni detur dextera mea.
6Adhæreat lingua mea faucibus meis,
si non meminero tui ;
si non proposuero Jerusalem
in principio lætitiæ meæ.
7Memor esto, Domine, filiorum Edom,
in die Jerusalem :
qui dicunt : Exinanite, exinanite
usque ad fundamentum in ea.
8Filia Babylonis misera ! beatus qui retribuet tibi
retributionem tuam quam retribuisti nobis.
9Beatus qui tenebit,
et allidet parvulos tuos ad petram.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc