1Canticum graduum. De profundis clamavi ad te, Domine ;
2Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ.
3Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ?
4Quia apud te propitiatio est ; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus :
5speravit anima mea in Domino.
6A custodia matutina usque ad noctem, speret Israël in Domino.
7Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
8Et ipse redimet Israël ex omnibus iniquitatibus ejus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc