1Canticum graduum. Beati omnes qui timent Dominum,
qui ambulant in viis ejus.
2Labores manuum tuarum quia manducabis :
beatus es, et bene tibi erit.
3Uxor tua sicut vitis abundans
in lateribus domus tuæ ;
filii tui sicut novellæ olivarum
in circuitu mensæ tuæ.
4Ecce sic benedicetur homo
qui timet Dominum.
5Benedicat tibi Dominus ex Sion,
et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ.
6Et videas filios filiorum tuorum :
pacem super Israël.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc