1Canticum graduum Salomonis. Nisi Dominus ædificaverit domum,
in vanum laboraverunt qui ædificant eam.
Nisi Dominus custodierit civitatem,
frustra vigilat qui custodit eam.
2Vanum est vobis ante lucem surgere :
surgite postquam sederitis,
qui manducatis panem doloris.
Cum dederit dilectis suis somnum,
3ecce hæreditas Domini, filii ;
merces, fructus ventris.
4Sicut sagittæ in manu potentis,
ita filii excussorum.
5Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis :
non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc