1Canticum graduum. In convertendo Dominus captivitatem Sion,
facti sumus sicut consolati.
2Tunc repletum est gaudio os nostrum,
et lingua nostra exsultatione.
Tunc dicent inter gentes :
Magnificavit Dominus facere cum eis.
3Magnificavit Dominus facere nobiscum ;
facti sumus lætantes.
4Converte, Domine, captivitatem nostram,
sicut torrens in austro.
5Qui seminant in lacrimis,
in exsultatione metent.
6Euntes ibant et flebant,
mittentes semina sua.
Venientes autem venient cum exsultatione,
portantes manipulos suos.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc