1Canticum graduum. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.
2Auxilium meum a Domino, qui fecit cælum et terram.
3Non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te.
4Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israël.
5Dominus custodit te ; Dominus protectio tua super manum dexteram tuam.
6Per diem sol non uret te, neque luna per noctem.
7Dominus custodit te ab omni malo ; custodiat animam tuam Dominus.
8Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in sæculum.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc