1Alleluja. (Aleph)Beati immaculati in via,
qui ambulant in lege Domini.
2Beati qui scrutantur testimonia ejus ;
in toto corde exquirunt eum.
3Non enim qui operantur iniquitatem
in viis ejus ambulaverunt.
4Tu mandasti mandata tua
custodiri nimis.
5Utinam dirigantur viæ meæ
ad custodiendas justificationes tuas.
6Tunc non confundar,
cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
7Confitebor tibi in directione cordis,
in eo quod didici judicia justitiæ tuæ.
8Justificationes tuas custodiam ;
non me derelinquas usquequaque.
9(Beth)In quo corrigit adolescentior viam suam ?
in custodiendo sermones tuos.
10In toto corde meo exquisivi te ;
ne repellas me a mandatis tuis.
11In corde meo abscondi eloquia tua,
ut non peccem tibi.
12Benedictus es, Domine ;
doce me justificationes tuas.
13In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.
14In via testimoniorum tuorum delectatus sum,
sicut in omnibus divitiis.
15In mandatis tuis exercebor,
et considerabo vias tuas.
16In justificationibus tuis meditabor :
non obliviscar sermones tuos.
17(Ghimel)Retribue servo tuo, vivifica me,
et custodiam sermones tuos.
18Revela oculos meos,
et considerabo mirabilia de lege tua.
19Incola ego sum in terra :
non abscondas a me mandata tua.
20Concupivit anima mea
desiderare justificationes tuas in omni tempore.
21Increpasti superbos ;
maledicti qui declinant a mandatis tuis.
22Aufer a me opprobrium et contemptum,
quia testimonia tua exquisivi.
23Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur ;
servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.
24Nam et testimonia tua meditatio mea est,
et consilium meum justificationes tuæ.
25(Daleth)Adhæsit pavimento anima mea :
vivifica me secundum verbum tuum.
26Vias meas enuntiavi, et exaudisti me ;
doce me justificationes tuas.
27Viam justificationum tuarum instrue me,
et exercebor in mirabilibus tuis.
28Dormitavit anima mea præ tædio :
confirma me in verbis tuis.
29Viam iniquitatis amove a me,
et de lege tua miserere mei.
30Viam veritatis elegi ;
judicia tua non sum oblitus.
31Adhæsi testimoniis tuis, Domine ;
noli me confundere.
32Viam mandatorum tuorum cucurri,
cum dilatasti cor meum.
33(He)Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum,
et exquiram eam semper.
34Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam,
et custodiam illam in toto corde meo.
35Deduc me in semitam mandatorum tuorum,
quia ipsam volui.
36Inclina cor meum in testimonia tua,
et non in avaritiam.
37Averte oculos meos, ne videant vanitatem ;
in via tua vivifica me.
38Statue servo tuo eloquium tuum
in timore tuo.
39Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum,
quia judicia tua jucunda.
40Ecce concupivi mandata tua :
in æquitate tua vivifica me.
41(Vau)Et veniat super me misericordia tua, Domine ;
salutare tuum secundum eloquium tuum.
42Et respondebo exprobrantibus mihi verbum,
quia speravi in sermonibus tuis.
43Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque,
quia in judiciis tuis supersperavi.
44Et custodiam legem tuam semper,
in sæculum et in sæculum sæculi.
45Et ambulabam in latitudine,
quia mandata tua exquisivi.
46Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum,
et non confundebar.
47Et meditabar in mandatis tuis,
quæ dilexi.
48Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi,
et exercebar in justificationibus tuis.
49(Zain)Memor esto verbi tui servo tuo,
in quo mihi spem dedisti.
50Hæc me consolata est in humilitate mea,
quia eloquium tuum vivificavit me.
51Superbi inique agebant usquequaque ;
a lege autem tua non declinavi.
52Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine,
et consolatus sum.
53Defectio tenuit me,
pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
54Cantabiles mihi erant justificationes tuæ
in loco peregrinationis meæ.
55Memor fui nocte nominis tui, Domine,
et custodivi legem tuam.
56Hæc facta est mihi,
quia justificationes tuas exquisivi.
57(Heth)Portio mea, Domine,
dixi custodire legem tuam.
58Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo ;
miserere mei secundum eloquium tuum.
59Cogitavi vias meas,
et converti pedes meos in testimonia tua.
60Paratus sum, et non sum turbatus,
ut custodiam mandata tua.
61Funes peccatorum circumplexi sunt me,
et legem tuam non sum oblitus.
62Media nocte surgebam ad confitendum tibi,
super judicia justificationis tuæ.
63Particeps ego sum omnium timentium te,
et custodientium mandata tua.
64Misericordia tua, Domine, plena est terra ;
justificationes tuas doce me.
65(Teth)Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine,
secundum verbum tuum.
66Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me,
quia mandatis tuis credidi.
67Priusquam humiliarer ego deliqui :
propterea eloquium tuum custodivi.
68Bonus es tu, et in bonitate tua
doce me justificationes tuas.
69Multiplicata est super me iniquitas superborum ;
ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
70Coagulatum est sicut lac cor eorum ;
ego vero legem tuam meditatus sum.
71Bonum mihi quia humiliasti me,
ut discam justificationes tuas.
72Bonum mihi lex oris tui,
super millia auri et argenti.
73(Jod)Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me :
da mihi intellectum, et discam mandata tua.
74Qui timent te videbunt me et lætabuntur,
quia in verba tua supersperavi.
75Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua,
et in veritate tua humiliasti me.
76Fiat misericordia tua ut consoletur me,
secundum eloquium tuum servo tuo.
77Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam,
quia lex tua meditatio mea est.
78Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me ;
ego autem exercebor in mandatis tuis.
79Convertantur mihi timentes te,
et qui noverunt testimonia tua.
80Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis,
ut non confundar.
81(Caph)Defecit in salutare tuum anima mea,
et in verbum tuum supersperavi.
82Defecerunt oculi mei in eloquium tuum,
dicentes : Quando consolaberis me ?
83Quia factus sum sicut uter in pruina ;
justificationes tuas non sum oblitus.
84Quot sunt dies servi tui ?
quando facies de persequentibus me judicium ?
85Narraverunt mihi iniqui fabulationes,
sed non ut lex tua.
86Omnia mandata tua veritas :
inique persecuti sunt me, adjuva me.
87Paulominus consummaverunt me in terra ;
ego autem non dereliqui mandata tua.
88Secundum misericordiam tuam vivifica me,
et custodiam testimonia oris tui.
89(Lamed)In æternum, Domine,
verbum tuum permanet in cælo.
90In generationem et generationem veritas tua ;
fundasti terram, et permanet.
91Ordinatione tua perseverat dies,
quoniam omnia serviunt tibi.
92Nisi quod lex tua meditatio mea est,
tunc forte periissem in humilitate mea.
93In æternum non obliviscar justificationes tuas,
quia in ipsis vivificasti me.
94Tuus sum ego ; salvum me fac :
quoniam justificationes tuas exquisivi.
95Me exspectaverunt peccatores ut perderent me ;
testimonia tua intellexi.
96Omnis consummationis vidi finem,
latum mandatum tuum nimis.
97(Mem)Quomodo dilexi legem tuam, Domine !
tota die meditatio mea est.
98Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo,
quia in æternum mihi est.
99Super omnes docentes me intellexi,
quia testimonia tua meditatio mea est.
100Super senes intellexi,
quia mandata tua quæsivi.
101Ab omni via mala prohibui pedes meos,
ut custodiam verba tua.
102A judiciis tuis non declinavi,
quia tu legem posuisti mihi.
103Quam dulcia faucibus meis eloquia tua !
super mel ori meo.
104A mandatis tuis intellexi ;
propterea odivi omnem viam iniquitatis.
105(Nun)Lucerna pedibus meis verbum tuum,
et lumen semitis meis.
106Juravi et statui
custodire judicia justitiæ tuæ.
107Humiliatus sum usquequaque, Domine ;
vivifica me secundum verbum tuum.
108Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine,
et judicia tua doce me.
109Anima mea in manibus meis semper,
et legem tuam non sum oblitus.
110Posuerunt peccatores laqueum mihi,
et de mandatis tuis non erravi.
111Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum,
quia exsultatio cordis mei sunt.
112Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum,
propter retributionem.
113(Samech)Iniquos odio habui,
et legem tuam dilexi.
114Adjutor et susceptor meus es tu,
et in verbum tuum supersperavi.
115Declinate a me, maligni,
et scrutabor mandata Dei mei.
116Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam,
et non confundas me ab exspectatione mea.
117Adjuva me, et salvus ero,
et meditabor in justificationibus tuis semper.
118Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis,
quia injusta cogitatio eorum.
119Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ ;
ideo dilexi testimonia tua.
120Confige timore tuo carnes meas ;
a judiciis enim tuis timui.
121(Ain)Feci judicium et justitiam :
non tradas me calumniantibus me.
122Suscipe servum tuum in bonum :
non calumnientur me superbi.
123Oculi mei defecerunt in salutare tuum,
et in eloquium justitiæ tuæ.
124Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam,
et justificationes tuas doce me.
125Servus tuus sum ego : da mihi intellectum,
ut sciam testimonia tua.
126Tempus faciendi, Domine :
dissipaverunt legem tuam.
127Ideo dilexi mandata tua
super aurum et topazion.
128Propterea ad omnia mandata tua dirigebar ;
omnem viam iniquam odio habui.
129(Phe)Mirabilia testimonia tua :
ideo scrutata est ea anima mea.
130Declaratio sermonum tuorum illuminat,
et intellectum dat parvulis.
131Os meum aperui, et attraxi spiritum :
quia mandata tua desiderabam.
132Aspice in me, et miserere mei,
secundum judicium diligentium nomen tuum.
133Gressus meos dirige secundum eloquium tuum,
et non dominetur mei omnis injustitia.
134Redime me a calumniis hominum
ut custodiam mandata tua.
135Faciem tuam illumina super servum tuum,
et doce me justificationes tuas.
136Exitus aquarum deduxerunt oculi mei,
quia non custodierunt legem tuam.
137(Sade)Justus es, Domine,
et rectum judicium tuum.
138Mandasti justitiam testimonia tua,
et veritatem tuam nimis.
139Tabescere me fecit zelus meus,
quia obliti sunt verba tua inimici mei.
140Ignitum eloquium tuum vehementer,
et servus tuus dilexit illud.
141Adolescentulus sum ego et contemptus ;
justificationes tuas non sum oblitus.
142Justitia tua, justitia in æternum,
et lex tua veritas.
143Tribulatio et angustia invenerunt me ;
mandata tua meditatio mea est.
144Æquitas testimonia tua in æternum :
intellectum da mihi, et vivam.
145(Coph)Clamavi in toto corde meo : exaudi me, Domine ;
justificationes tuas requiram.
146Clamavi ad te ; salvum me fac :
ut custodiam mandata tua.
147Præveni in maturitate, et clamavi :
quia in verba tua supersperavi.
148Prævenerunt oculi mei ad te diluculo,
ut meditarer eloquia tua.
149Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine,
et secundum judicium tuum vivifica me.
150Appropinquaverunt persequentes me iniquitati :
a lege autem tua longe facti sunt.
151Prope es tu, Domine,
et omnes viæ tuæ veritas.
152Initio cognovi de testimoniis tuis,
quia in æternum fundasti ea.
153(Res)Vide humilitatem meam, et eripe me,
quia legem tuam non sum oblitus.
154Judica judicium meum, et redime me :
propter eloquium tuum vivifica me.
155Longe a peccatoribus salus,
quia justificationes tuas non exquisierunt.
156Misericordiæ tuæ multæ, Domine ;
secundum judicium tuum vivifica me.
157Multi qui persequuntur me, et tribulant me ;
a testimoniis tuis non declinavi.
158Vidi prævaricantes et tabescebam,
quia eloquia tua non custodierunt.
159Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine :
in misericordia tua vivifica me.
160Principium verborum tuorum veritas ;
in æternum omnia judicia justitiæ tuæ.
161(Sin)Principes persecuti sunt me gratis,
et a verbis tuis formidavit cor meum.
162Lætabor ego super eloquia tua,
sicut qui invenit spolia multa.
163Iniquitatem odio habui, et abominatus sum,
legem autem tuam dilexi.
164Septies in die laudem dixi tibi,
super judicia justitiæ tuæ.
165Pax multa diligentibus legem tuam,
et non est illis scandalum.
166Exspectabam salutare tuum, Domine,
et mandata tua dilexi.
167Custodivit anima mea testimonia tua,
et dilexit ea vehementer.
168Servavi mandata tua et testimonia tua,
quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.
169(Tau)Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine ;
juxta eloquium tuum da mihi intellectum.
170Intret postulatio mea in conspectu tuo ;
secundum eloquium tuum eripe me.
171Eructabunt labia mea hymnum,
cum docueris me justificationes tuas.
172Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum,
quia omnia mandata tua æquitas.
173Fiat manus tua ut salvet me,
quoniam mandata tua elegi.
174Concupivi salutare tuum, Domine,
et lex tua meditatio mea est.
175Vivet anima mea, et laudabit te,
et judicia tua adjuvabunt me.
176Erravi sicut ovis quæ periit : quære servum tuum,
quia mandata tua non sum oblitus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc