1Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in sæculum misericordia ejus.
2Dicat nunc Israël : Quoniam bonus,
quoniam in sæculum misericordia ejus.
3Dicat nunc domus Aaron :
Quoniam in sæculum misericordia ejus.
4Dicant nunc qui timent Dominum :
Quoniam in sæculum misericordia ejus.
5De tribulatione invocavi Dominum,
et exaudivit me in latitudine Dominus.
6Dominus mihi adjutor ;
non timebo quid faciat mihi homo.
7Dominus mihi adjutor,
et ego despiciam inimicos meos.
8Bonum est confidere in Domino,
quam confidere in homine.
9Bonum est sperare in Domino,
quam sperare in principibus.
10Omnes gentes circuierunt me,
et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.
11Circumdantes circumdederunt me,
et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.
12Circumdederunt me sicut apes,
et exarserunt sicut ignis in spinis :
et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.
13Impulsus eversus sum, ut caderem,
et Dominus suscepit me.
14Fortitudo mea et laus mea Dominus,
et factus est mihi in salutem.
15Vox exsultationis et salutis
in tabernaculis justorum.
16Dextera Domini fecit virtutem ;
dextera Domini exaltavit me :
dextera Domini fecit virtutem.
17Non moriar, sed vivam,
et narrabo opera Domini.
18Castigans castigavit me Dominus,
et morti non tradidit me.
19Aperite mihi portas justitiæ :
ingressus in eas confitebor Domino.
20Hæc porta Domini :
justi intrabunt in eam.
21Confitebor tibi quoniam exaudisti me,
et factus es mihi in salutem.
22Lapidem quem reprobaverunt ædificantes,
hic factus est in caput anguli.
23A Domino factum est istud,
et est mirabile in oculis nostris.
24Hæc est dies quam fecit Dominus ;
exsultemus, et lætemur in ea.
25O Domine, salvum me fac ;
o Domine, bene prosperare.
26Benedictus qui venit in nomine Domini :
benediximus vobis de domo Domini.
27Deus Dominus, et illuxit nobis.
Constituite diem solemnem in condensis,
usque ad cornu altaris.
28Deus meus es tu, et confitebor tibi ;
Deus meus es tu, et exaltabo te.
Confitebor tibi quoniam exaudisti me,
et factus es mihi in salutem.
29Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in sæculum misericordia ejus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc