1In finem, pro octava. Psalmus David. 2Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus,
quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum.
3Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum ;
labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.
4Disperdat Dominus universa labia dolosa,
et linguam magniloquam.
5Qui dixerunt : Linguam nostram magnificabimus ;
labia nostra a nobis sunt.
Quis noster dominus est ?
6Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum,
nunc exsurgam, dicit Dominus.
Ponam in salutari ;
fiducialiter agam in eo.
7Eloquia Domini, eloquia casta ; argentum igne examinatum,
probatum terræ, purgatum septuplum.
8Tu, Domine, servabis nos,
et custodies nos a generatione hac in æternum.
9In circuitu impii ambulant :
secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc