1Psalmus David. Dixit Dominus Domino meo :
Sede a dextris meis,
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
2Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion :
dominare in medio inimicorum tuorum.
3Tecum principium in die virtutis tuæ
in splendoribus sanctorum :
ex utero, ante luciferum, genui te.
4Juravit Dominus, et non p?nitebit eum :
Tu es sacerdos in æternum
secundum ordinem Melchisedech.
5Dominus a dextris tuis ;
confregit in die iræ suæ reges.
6Judicabit in nationibus, implebit ruinas ;
conquassabit capita in terra multorum.
7De torrente in via bibet ;
propterea exaltabit caput.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc