1Canticum Psalmi, ipsi David. 2Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ;
cantabo, et psallam in gloria mea.
3Exsurge, gloria mea ; exsurge, psalterium et cithara ;
exsurgam diluculo.
4Confitebor tibi in populis, Domine,
et psallam tibi in nationibus :
5quia magna est super cælos misericordia tua,
et usque ad nubes veritas tua.
6Exaltare super cælos, Deus,
et super omnem terram gloria tua :
7ut liberentur dilecti tui.
Salvum fac dextera tua, et exaudi me.
8Deus locutus est in sancto suo :
Exsultabo, et dividam Sichimam ;
et convallem tabernaculorum dimetiar.
9Meus est Galaad, et meus est Manasses,
et Ephraim susceptio capitis mei.
Juda rex meus ; 10Moab lebes spei meæ :
in Idumæam extendam calceamentum meum ;
mihi alienigenæ amici facti sunt.
11Quis deducet me in civitatem munitam ?
quis deducet me usque in Idumæam ?
12nonne tu, Deus, qui repulisti nos ?
et non exibis, Deus, in virtutibus nostris ?
13Da nobis auxilium de tribulatione,
quia vana salus hominis.
14In Deo faciemus virtutem ;
et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc