1Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
2Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos,
3a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.
4Erraverunt in solitudine, in inaquoso ; viam civitatis habitaculi non invenerunt.
5Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.
6Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos ;
7et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.
8Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
9Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.
10Sedentes in tenebris et umbra mortis ; vinctos in mendicitate et ferro.
11Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.
12Et humiliatum est in laboribus cor eorum ; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.
13Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum liberavit eos.
14Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit.
15Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
16Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit.
17Suscepit eos de via iniquitatis eorum ; propter injustitias enim suas humiliati sunt.
18Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
19Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.
20Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.
21Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
22Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione.
23Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis :
24ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.
25Dixit, et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus ejus.
26Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos ; anima eorum in malis tabescebat.
27Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est.
28Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum eduxit eos.
29Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus.
30Et lætati sunt quia siluerunt ; et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
31Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
32Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.
33Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim ;
34terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.
35Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum.
36Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis :
37et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis.
38Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis ; et jumenta eorum non minoravit.
39Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore.
40Effusa est contemptio super principes : et errare fecit eos in invio, et non in via.
41Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias.
42Videbunt recti, et lætabuntur ; et omnis iniquitas oppilabit os suum.
43Quis sapiens, et custodiet hæc, et intelliget misericordias Domini ?

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc