1Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in sæculum misericordia ejus.
2Quis loquetur potentias Domini ;
auditas faciet omnes laudes ejus ?
3Beati qui custodiunt judicium,
et faciunt justitiam in omni tempore.
4Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui ;
visita nos in salutari tuo :
5ad videndum in bonitate electorum tuorum ;
ad lætandum in lætitia gentis tuæ :
ut lauderis cum hæreditate tua.
6Peccavimus cum patribus nostris :
injuste egimus ; iniquitatem fecimus.
7Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua ;
non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ.
Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum ;
8et salvavit eos propter nomen suum,
ut notam faceret potentiam suam.
9Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est,
et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.
10Et salvavit eos de manu odientium,
et redemit eos de manu inimici.
11Et operuit aqua tribulantes eos ;
unus ex eis non remansit.
12Et crediderunt verbis ejus,
et laudaverunt laudem ejus.
13Cito fecerunt ; obliti sunt operum ejus :
et non sustinuerunt consilium ejus.
14Et concupierunt concupiscentiam in deserto,
et tentaverunt Deum in inaquoso.
15Et dedit eis petitionem ipsorum,
et misit saturitatem in animas eorum.
16Et irritaverunt Moysen in castris ;
Aaron, sanctum Domini.
17Aperta est terra, et deglutivit Dathan,
et operuit super congregationem Abiron.
18Et exarsit ignis in synagoga eorum :
flamma combussit peccatores.
19Et fecerunt vitulum in Horeb,
et adoraverunt sculptile.
20Et mutaverunt gloriam suam
in similitudinem vituli comedentis f?num.
21Obliti sunt Deum qui salvavit eos ;
qui fecit magnalia in Ægypto,
22mirabilia in terra Cham,
terribilia in mari Rubro.
23Et dixit ut disperderet eos,
si non Moyses, electus ejus,
stetisset in confractione in conspectu ejus,
ut averteret iram ejus, ne disperderet eos.
24Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem ;
non crediderunt verbo ejus.
25Et murmuraverunt in tabernaculis suis ;
non exaudierunt vocem Domini.
26Et elevavit manum suam super eos
ut prosterneret eos in deserto :
27et ut dejiceret semen eorum in nationibus,
et dispergeret eos in regionibus.
28Et initiati sunt Beelphegor,
et comederunt sacrificia mortuorum.
29Et irritaverunt eum in adinventionibus suis,
et multiplicata est in eis ruina.
30Et stetit Phinees, et placavit,
et cessavit quassatio.
31Et reputatum est ei in justitiam,
in generationem et generationem usque in sempiternum.
32Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis,
et vexatus est Moyses propter eos :
33quia exacerbaverunt spiritum ejus,
et distinxit in labiis suis.
34Non disperdiderunt gentes
quas dixit Dominus illis :
35et commisti sunt inter gentes,
et didicerunt opera eorum ;
36et servierunt sculptilibus eorum,
et factum est illis in scandalum.
37Et immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis.
38Et effuderunt sanguinem innocentem,
sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum,
quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan.
Et infecta est terra in sanguinibus,
39et contaminata est in operibus eorum :
et fornicati sunt in adinventionibus suis.
40Et iratus est furore Dominus in populum suum,
et abominatus est hæreditatem suam.
41Et tradidit eos in manus gentium ;
et dominati sunt eorum qui oderunt eos.
42Et tribulaverunt eos inimici eorum,
et humiliati sunt sub manibus eorum ;
43sæpe liberavit eos.
Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo,
et humiliati sunt in iniquitatibus suis.
44Et vidit cum tribularentur,
et audivit orationem eorum.
45Et memor fuit testamenti sui,
et p?nituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ :
46et dedit eos in misericordias,
in conspectu omnium qui ceperant eos.
47Salvos nos fac, Domine Deus noster,
et congrega nos de nationibus :
ut confiteamur nomini sancto tuo,
et gloriemur in laude tua.
48Benedictus Dominus Deus Israël, a sæculo et usque in sæculum ;
et dicet omnis populus : Fiat, fiat.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc