1Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino :
Domine Deus meus, magnificatus es vehementer.
Confessionem et decorem induisti,
2amictus lumine sicut vestimento.
Extendens cælum sicut pellem,
3qui tegis aquis superiora ejus :
qui ponis nubem ascensum tuum ;
qui ambulas super pennas ventorum :
4qui facis angelos tuos spiritus,
et ministros tuos ignem urentem.
5Qui fundasti terram super stabilitatem suam :
non inclinabitur in sæculum sæculi.
6Abyssus sicut vestimentum amictus ejus ;
super montes stabunt aquæ.
7Ab increpatione tua fugient ;
a voce tonitrui tui formidabunt.
8Ascendunt montes, et descendunt campi,
in locum quem fundasti eis.
9Terminum posuisti quem non transgredientur,
neque convertentur operire terram.
10Qui emittis fontes in convallibus ;
inter medium montium pertransibunt aquæ.
11Potabunt omnes bestiæ agri ;
expectabunt onagri in siti sua.
12Super ea volucres cæli habitabunt ;
de medio petrarum dabunt voces.
13Rigans montes de superioribus suis ;
de fructu operum tuorum satiabitur terra :
14producens f?num jumentis,
et herbam servituti hominum,
ut educas panem de terra,
15et vinum lætificet cor hominis :
ut exhilaret faciem in oleo,
et panis cor hominis confirmet.
16Saturabuntur ligna campi,
et cedri Libani quas plantavit :
17illic passeres nidificabunt :
herodii domus dux est eorum.
18Montes excelsi cervis ;
petra refugium herinaciis.
19Fecit lunam in tempora ;
sol cognovit occasum suum.
20Posuisti tenebras, et facta est nox ;
in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ :
21catuli leonum rugientes ut rapiant,
et quærant a Deo escam sibi.
22Ortus est sol, et congregati sunt,
et in cubilibus suis collocabuntur.
23Exibit homo ad opus suum,
et ad operationem suam usque ad vesperum.
24Quam magnificata sunt opera tua, Domine !
omnia in sapientia fecisti ;
impleta est terra possessione tua.
25Hoc mare magnum et spatiosum manibus ;
illic reptilia quorum non est numerus :
animalia pusilla cum magnis.
26Illic naves pertransibunt ;
draco iste quem formasti ad illudendum ei.
27Omnia a te expectant
ut des illis escam in tempore.
28Dante te illis, colligent ;
aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate.
29Avertente autem te faciem, turbabuntur ;
auferes spiritum eorum, et deficient,
et in pulverem suum revertentur.
30Emittes spiritum tuum, et creabuntur,
et renovabis faciem terræ.
31Sit gloria Domini in sæculum ;
lætabitur Dominus in operibus suis.
32Qui respicit terram, et facit eam tremere ;
qui tangit montes, et fumigant.
33Cantabo Domino in vita mea ;
psallam Deo meo quamdiu sum.
34Jucundum sit ei eloquium meum ;
ego vero delectabor in Domino.
35Deficiant peccatores a terra,
et iniqui, ita ut non sint.
Benedic, anima mea, Domino.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc