1Psalmus ipsi David. Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine ;
psallam, 2et intelligam in via immaculata : quando venies ad me ?
Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meæ.
3Non proponebam ante oculos meos rem injustam ;
facientes prævaricationes odivi ;
non adhæsit mihi 4cor pravum ;
declinantem a me malignum non cognoscebam.
5Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar :
superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam.
6Oculi mei ad fideles terræ, ut sedeant mecum ;
ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.
7Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam ;
qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum.
8In matutino interficiebam omnes peccatores terræ,
ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc