1In finem. Psalmus David. 2In Domino confido ; quomodo dicitis animæ meæ :
Transmigra in montem sicut passer ?
3Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum ;
paraverunt sagittas suas in pharetra,
ut sagittent in obscuro rectos corde :
4quoniam quæ perfecisti destruxerunt ;
justus autem, quid fecit ?
5Dominus in templo sancto suo ;
Dominus in cælo sedes ejus.
Oculi ejus in pauperem respiciunt ;
palpebræ ejus interrogant filios hominum.
6Dominus interrogat justum et impium ;
qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
7Pluet super peccatores laqueos ;
ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.
8Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit :
æquitatem vidit vultus ejus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc