1Militia est vita hominis super terram,
et sicut dies mercenarii dies ejus.
2Sicut servus desiderat umbram,
et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui,
3sic et ego habui menses vacuos,
et noctes laboriosas enumeravi mihi.
4Si dormiero, dicam : Quando consurgam ?
et rursum expectabo vesperam,
et replebor doloribus usque ad tenebras.
5Induta est caro mea putredine,
et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est.
6Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur,
et consumpti sunt absque ulla spe.
7Memento quia ventus est vita mea,
et non revertetur oculus meus ut videat bona.
8Nec aspiciet me visus hominis ;
oculi tui in me, et non subsistam.
9Sicut consumitur nubes, et pertransit,
sic qui descenderit ad inferos, non ascendet.
10Nec revertetur ultra in domum suam,
neque cognoscet eum amplius locus ejus.
11Quapropter et ego non parcam ori meo :
loquar in tribulatione spiritus mei ;
confabulabor cum amaritudine animæ meæ.
12Numquid mare ego sum, aut cetus,
quia circumdedisti me carcere ?
13Si dixero : Consolabitur me lectulus meus,
et relevabor loquens mecum in strato meo :
14terrebis me per somnia,
et per visiones horrore concuties.
15Quam ob rem elegit suspendium anima mea,
et mortem ossa mea.
16Desperavi : nequaquam ultra jam vivam :
parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
17Quid est homo, quia magnificas eum ?
aut quid apponis erga eum cor tuum ?
18Visitas eum diluculo,
et subito probas illum.
19Usquequo non parcis mihi,
nec dimittis me ut glutiam salivam meam ?
20Peccavi ; quid faciam tibi, o custos hominum ?
quare posuisti me contrarium tibi,
et factus sum mihimetipsi gravis ?
21Cur non tollis peccatum meum,
et quare non aufers iniquitatem meam ?
ecce nunc in pulvere dormiam,
et si mane me quæsieris, non subsistam.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc